- ASTU
- ASTUapud C. Nepotem Themistocle c. 4. At Xerxes, Thermopylis expugnatis, protinus accessit Astu: ideque ---- incendiô delevit. Et Alcibiade, c. 6. Postquam Astu venit: ex Graeco est Α῎ςτυ, et κατ᾿ ἐξοχην` de urbe Athenarum dictum est, uti de Alexandria Aegypti πόλις, de Roma Urbs. Steph. de Alexandria: ἐλέγετο δὲ κατ᾿ ἐξοχην` πόλις, καὶ πολῖται ἐξ αὐτης, ὡς Α῎ςτυ αἱ Α᾿θῆναι καὶ Α᾿ςτυκοὶ οἱ Α᾿θηναῖοι, ὡς καὶ ἐπὶ Π῾ώμης λεγεται οὔρψ. Sic Medina Arabum et Iracensium: Gap desc: Hebrew item Phoenicibus urbs est. Occurrit vox apud Ciceronem quoque de LL. ut vestri Attici, priusquam Theseus eosdem migrare ex agris et in Astu, quod appellatur, omnes se conferre iussit. Astum etiam Oenomao,-- - Ut omnes qui arcem Astumque incolunt.Urbem quoque absolute vocat idem Nepos Phocione, c. 2. Scaliger Athenas veras etc. Vide Keuchenium aliosque ad Nepotem d. l. ut et c. 6. Themistocl.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.